Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus sanctus, et descendit repente super omnes qui audiebant verbum. Utrum autem in igneis linguis, vel in alia specie visibili, descenderit incertum est. Et obstupuerunt, qui erant cum Petro fideles de circumcisione, quia etiam in nationes, id est in gentiles, gratia Spiritus sancti effusa est. Audiebant enim eos loquentes linguis, et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: Nunquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? quod majus est quam baptizari. Et jussit eos baptizari in nomine Christi, subticens formam baptismi a Domino traditam pro dilatatione nominis Christi. In quo nomine intelligitur ipse, qui unctus est, et Pater, a quo unctus, et Spiritus sanctus, quo unctus est. Tunc rogaverunt eum. Et mansit rogatus cum eis aliquot diebus, in quibus primo creditur usus fuisse cibis gentium, unde postea redargutus est. Dilatatumque est ubique, et delatum usque ad fratres, qui erant in Judaea, quia gentes receperant verbum Dei. Et hic fuit primus transitus particularis apostolorum ad gentes, in quo conversus est Cornelius cum familia sua.